

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 8: Versus 17
Haeredes.Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet, ut non videatur per speculum in aenigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici, quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticae possessionem, sicut ipse ait:Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis[Joan. 14.]. Christus etiam est haereditas nostra. Unde:Dominus pars haereditatis meae[Psal. 15.], etc.Si tamen compatimur.Mortificare facta carnis, unde vita erit, nemo potest sine molestia, cui necessaria est patientia.